Hľadaný výraz: Joz 10,40-43, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
40 Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel. 41 Et percussit eos a Cadesbarne usque Gazam, omnem terram Gosen usque Gabaon, 42 universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu; Dominus enim, Deus Israel, pugnabat pro Israel. 43 Reversusque est Iosue cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.

1

mail   print   facebook   twitter